

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 7: Versus 25
Mulier enim.Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthaeus dicit quodclamat post nos[Matth. 15.]. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthaeus ait:Non respondit ei verbum,dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita caetera contexuntur, quae in nullo dissentiunt.[HIER.]Mulier est mater nostra Romana Ecclesiae. Nata, daemoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quaerit, non panem infractum litterae cupit.[BEDA.]Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quae pro filia, etc., usque ad qui priscas suae perfidiae mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.